Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 80
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/80/ vehi putarent: hoc ipso innuens cuncta

fortuito sine personarum discrimine divinaeque

providentiae dispositione evenire. Cui, cum quidam

obiiceret pictas votorum tabulas, inquiens:

Tu, qui humana Diis curae non esse disputas,

nonne advertis ex tot tabellis pictis quam

multi conceptis votis tempestatis discrimen

et inclementiam effugerint salvique et incolumes

pervenerint in portum?»; hoc ab illo

responsi tulit: «Ita sit; illi enim nunquam picti

sunt qui, naufragio facto, in mari perierunt».

 

 

EXERCITATIO X

Diagorae argumento solvendo varias

adducit rationes.

 

Stoici Philosophi argumento huic

respondent negando minorem propositionem.

Existimant enim bonos in vita

praemiis munerari, improbos suppliciis affici;

virtus enim est praemium sui, vitium vero

sui supplicium. Primum ita, probat Boëtius

in 2. libro De consolatione philosophiae: «Rerum quae geruntur,

illud propter quod unaquaeque res geritur,

eiusdem rei praemium est. Uti currenti in stadio,

propter quam curritur, praemium praefixum

corona est; cumque omnis agens beatitudinis

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES